Liber Job*

Caput 6: Versus 2

Utinam appenderentur.Tactus flagellis verbis lacessitur, non ut non erectus in defensionem contumax caderet: sed ut percussus tacens gratias egit, lacessitus recta respondit:utinam appenderentur peccata.Statera.Ibid.In manu patris Christus habens lancem misericordiae et justitiae, peccatum per misericordiam laxans, leve esse; calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratiae dat, ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Caecus enim homo in exsilio, quasi in patria, gaudebat: sed Deus extra apparens hominem intus revocat, ut viso quod amisit, grave doleat quod tolerat; dicit ergo:Utinam appenderentur.Id est, malum nostrae, etc., usque ad pensans judicia Dei quibus affligitur, et hoc est:
(* Traductions européennes)